pronađen 201 Rezultati za: Nonne
Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam? (Evangelium secundum Lucam 15, 4)
Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat? (Evangelium secundum Lucam 15, 8)
Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? (Evangelium secundum Lucam 17, 17)
Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat: (Evangelium secundum Lucam 22, 27)
Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? (Evangelium secundum Lucam 24, 26)
Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? (Evangelium secundum Lucam 24, 32)
Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. (Evangelium secundum Ioannem 4, 35)
et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi? (Evangelium secundum Ioannem 6, 42)
Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est? (Evangelium secundum Ioannem 6, 71)
Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? (Evangelium secundum Ioannem 7, 19)
Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere? (Evangelium secundum Ioannem 7, 25)
nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus? (Evangelium secundum Ioannem 7, 42)