pronađen 201 Rezultati za: Nonne
Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes? (Evangelium secundum Ioannem 8, 48)
Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est. (Evangelium secundum Ioannem 9, 8)
Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis? (Evangelium secundum Ioannem 10, 34)
Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt: (Evangelium secundum Ioannem 11, 9)
Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? (Evangelium secundum Ioannem 11, 40)
Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? (Evangelium secundum Ioannem 18, 26)
Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt? (Actus Apostolorum 2, 7)
nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? quare posuisti in corde tuo hanc rem? non es mentitus hominibus, sed Deo. (Actus Apostolorum 5, 4)
Nonne manus mea fecit hæc omnia? (Actus Apostolorum 7, 50)
Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum? (Actus Apostolorum 9, 21)
nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum? (Actus Apostolorum 21, 38)
Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur? (Epistula ad Romanos 2, 26)