pronađen 132 Rezultati za: Philisthiim

  • Videntes autem viri Israël qui erant trans vallem et trans Jordanem, quod fugissent viri Israëlitæ, et quod mortuus esset Saul et filii ejus, reliquerunt civitates suas, et fugerunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt ibi. (Liber I Samuelis 31, 7)

  • Facta autem die altera, venerunt Philisthiim ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelboë. (Liber I Samuelis 31, 8)

  • Quod cum audissent habitatores Jabes Galaad, quæcumque fecerant Philisthiim Saul, (Liber I Samuelis 31, 11)

  • Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis: ne forte lætentur filiæ Philisthiim ; ne exsultent filiæ incircumcisorum. (Liber II Samuelis 1, 20)

  • Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul, dicens: Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum præputiis Philisthiim. (Liber II Samuelis 3, 14)

  • Nunc ergo facite: quoniam Dominus locutus est ad David, dicens: In manu servi mei David salvabo populum meum Israël de manu Philisthiim, et omnium inimicorum ejus. (Liber II Samuelis 3, 18)

  • Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israël, et ascenderunt universi ut quærerent David: quod cum audisset David, descendit in præsidium. (Liber II Samuelis 5, 17)

  • Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim. (Liber II Samuelis 5, 18)

  • Et consuluit David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthiim? et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad David: Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua. (Liber II Samuelis 5, 19)

  • Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim. (Liber II Samuelis 5, 22)

  • Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis prælium: quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim. (Liber II Samuelis 5, 24)

  • Fecit itaque David sicut præceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim de Gabaa usque dum venias Gezer. (Liber II Samuelis 5, 25)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina