Talált 132 Eredmények: Philisthiim
Videntes autem viri Israël qui erant trans vallem et trans Jordanem, quod fugissent viri Israëlitæ, et quod mortuus esset Saul et filii ejus, reliquerunt civitates suas, et fugerunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt ibi. (Liber I Samuelis 31, 7)
Facta autem die altera, venerunt Philisthiim ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelboë. (Liber I Samuelis 31, 8)
Quod cum audissent habitatores Jabes Galaad, quæcumque fecerant Philisthiim Saul, (Liber I Samuelis 31, 11)
Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis: ne forte lætentur filiæ Philisthiim ; ne exsultent filiæ incircumcisorum. (Liber II Samuelis 1, 20)
Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul, dicens: Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum præputiis Philisthiim. (Liber II Samuelis 3, 14)
Nunc ergo facite: quoniam Dominus locutus est ad David, dicens: In manu servi mei David salvabo populum meum Israël de manu Philisthiim, et omnium inimicorum ejus. (Liber II Samuelis 3, 18)
Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israël, et ascenderunt universi ut quærerent David: quod cum audisset David, descendit in præsidium. (Liber II Samuelis 5, 17)
Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim. (Liber II Samuelis 5, 18)
Et consuluit David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthiim? et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad David: Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua. (Liber II Samuelis 5, 19)
Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim. (Liber II Samuelis 5, 22)
Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis prælium: quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim. (Liber II Samuelis 5, 24)
Fecit itaque David sicut præceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim de Gabaa usque dum venias Gezer. (Liber II Samuelis 5, 25)