pronađen 69 Rezultati za: Scientiam

  • Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum, (Liber Sapientiae 7, 17)

  • Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum ; honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. (Liber Sapientiae 10, 10)

  • et reliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vorticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suæ artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis, (Liber Sapientiae 13, 13)

  • Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant. (Liber Sapientiae 14, 22)

  • Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat. (Liber Ecclesiasticus 1, 24)

  • et denudabit absconsa sua illi, et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum justitiæ. (Liber Ecclesiasticus 4, 21)

  • et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus. (Liber Ecclesiasticus 16, 25)

  • Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis. (Liber Ecclesiasticus 17, 6)

  • Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam ! sed non est super timentem Dominum. (Liber Ecclesiasticus 25, 13)

  • Ad agnitionem hominum virtus illorum: et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis. (Liber Ecclesiasticus 38, 6)

  • et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus. (Liber Ecclesiasticus 40, 5)

  • Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum ævi, annuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt, revelans vestigia occultorum. (Liber Ecclesiasticus 42, 19)


Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina