pronađen 69 Rezultati za: Scientiam

  • Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit. (Liber Isaiae 5, 13)

  • Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. (Liber Isaiae 28, 9)

  • Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. (Liber Isaiae 32, 4)

  • cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi? (Liber Isaiae 40, 14)

  • irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens ; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens ; (Liber Isaiae 44, 25)

  • Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum. (Prophetia Danielis 1, 17)

  • Et ipse mutat tempora, et ætates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam. (Prophetia Danielis 2, 21)

  • Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. (Prophetia Osee 4, 6)

  • Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta. (Prophetia Osee 6, 6)

  • Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. (Prophetia Malachiae 2, 7)

  • ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum (Evangelium secundum Lucam 1, 77)

  • Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. (Epistula ad Romanos 10, 2)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina