pronađen 135 Rezultati za: Similiter

  • Cum leonibus lusit quasi cum agnis, et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium, in juventute sua. (Liber Ecclesiasticus 47, 3)

  • Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi? (Liber Ecclesiasticus 48, 4)

  • Et capitella super utramque ærea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super coronam in circuitu, omnia ærea: similiter columnæ secundæ, et malogranata. (Liber Ieremiae 52, 22)

  • Supra corpus eorum et supra caput eorum volant noctuæ, et hirundines, et aves etiam, similiter et cattæ. (Liber Baruch 6, 21)

  • Hostias illorum vendunt sacerdotes ipsorum, et abutuntur: similiter et mulieres eorum decerpentes, neque infirmo, neque mendicanti, aliquid impertiunt. (Liber Baruch 6, 27)

  • Similiter neque dare divitias possunt, neque malum retribuere. Si quis illis votum voverit et non reddiderit, neque hoc requirunt. (Liber Baruch 6, 34)

  • similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est: idipsum autem et spiritus in omni regione spirat: (Liber Baruch 6, 60)

  • Eodem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet, similiter et mortuo projecto in tenebris, similes sunt dii illorum lignei, et inaurati, et inargentati. (Liber Baruch 6, 70)

  • Sub firmamento autem pennæ eorum rectæ alterius ad alterum: unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur. (Prophetia Ezechielis 1, 23)

  • Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quæ erant intra portam undique per circuitum: similiter autem erant et in vestibulis fenestræ per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum. (Prophetia Ezechielis 40, 16)

  • Sed et Levitis similiter, juxta fines sacerdotum, viginti quinque millia longitudinis, et latitudinis decem millia. Omnis longitudo viginti et quinque millium, et latitudo decem millium. (Prophetia Ezechielis 48, 13)

  • Quod autem reliquum fuerit, principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii, et possessionis civitatis e regione viginti quinque millium primitiarum usque ad terminum orientalem: sed et ad mare, e regione viginti quinque millium, usque ad terminum maris, similiter in partibus principis erit: et erunt primitiæ sanctuarii, et sanctuarium templi, in medio ejus. (Prophetia Ezechielis 48, 21)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina