pronađen 135 Rezultati za: Similiter

  • Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius: cuncta subjacent vanitati, (Liber Ecclesiastes 3, 19)

  • Et ego natus accepi communem aërem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans. (Liber Sapientiae 7, 3)

  • Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur. (Liber Sapientiae 11, 12)

  • Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes. (Liber Sapientiae 11, 15)

  • Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus ; (Liber Sapientiae 14, 9)

  • Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas ; et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa, et similiter quæ his sunt contraria: horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus. (Liber Sapientiae 15, 7)

  • Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt ; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes. (Liber Sapientiae 18, 9)

  • Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles: nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est. (Liber Sapientiae 18, 12)

  • Justifica pusillum et magnum similiter. (Liber Ecclesiasticus 5, 18)

  • Noli amare mendacium adversus fratrem tuum, neque in amicum similiter facias. (Liber Ecclesiasticus 7, 13)

  • neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit ; similiter et quod non erat habendum. (Liber Ecclesiasticus 20, 19)

  • Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea. (Liber Ecclesiasticus 24, 15)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina