pronađen 509 Rezultati za: Viri

  • Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. (Actus Apostolorum 2, 29)

  • His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? (Actus Apostolorum 2, 37)

  • Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? (Actus Apostolorum 3, 12)

  • Adveniens autem quidam, nuntiavit eis: Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum. (Actus Apostolorum 5, 25)

  • dixitque ad illos: Viri Israëlitæ, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis. (Actus Apostolorum 5, 35)

  • Qui ait: Viri fratres et patres, audite: Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan, (Actus Apostolorum 7, 2)

  • Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis: ut quid nocetis alterutrum? (Actus Apostolorum 7, 26)

  • Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. (Actus Apostolorum 8, 2)

  • Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. (Actus Apostolorum 8, 12)

  • Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. (Actus Apostolorum 9, 7)

  • Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam. (Actus Apostolorum 10, 17)

  • Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quærunt te. (Actus Apostolorum 10, 19)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina