pronađen 183 Rezultati za: fide fortis

  • Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. (Epistula ad Hebraeos 11, 23)

  • Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis, (Epistula ad Hebraeos 11, 24)

  • Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. (Epistula ad Hebraeos 11, 27)

  • Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. (Epistula ad Hebraeos 11, 28)

  • Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt. (Epistula ad Hebraeos 11, 29)

  • Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. (Epistula ad Hebraeos 11, 30)

  • Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. (Epistula ad Hebraeos 11, 31)

  • Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur: (Epistula Iacobi 1, 6)

  • Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? (Epistula Iacobi 2, 5)

  • Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum? (Epistula Iacobi 2, 24)

  • cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri. (Epistula I Petri 5, 9)

  • Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, (Epistula II Petri 1, 5)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina