pronađen 183 Rezultati za: fide fortis

  • Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 29)

  • Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet. (Evangelium secundum Marcum 3, 27)

  • Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet. (Evangelium secundum Lucam 11, 21)

  • Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. (Actus Apostolorum 3, 16)

  • Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum. (Actus Apostolorum 6, 5)

  • quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino. (Actus Apostolorum 11, 24)

  • Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide. (Actus Apostolorum 13, 8)

  • confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. (Actus Apostolorum 14, 21)

  • et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. (Actus Apostolorum 15, 9)

  • Et ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie. (Actus Apostolorum 16, 5)

  • Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. (Epistula ad Romanos 1, 17)

  • in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi. (Epistula ad Romanos 3, 26)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina