pronađen 208 Rezultati za: finem in mundum
Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. (Evangelium secundum Marcum 3, 26)
Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat? (Evangelium secundum Marcum 8, 36)
Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. (Evangelium secundum Marcum 13, 13)
Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. (Evangelium secundum Marcum 16, 15)
Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat? (Evangelium secundum Lucam 9, 25)
Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent. (Evangelium secundum Lucam 22, 37)
Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 9)
Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. (Evangelium secundum Ioannem 3, 16)
Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 17)
Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. (Evangelium secundum Ioannem 3, 19)
Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 14)
Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. (Evangelium secundum Ioannem 9, 39)