pronađen 71 Rezultati za: vere

  • Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint quia tentati sunt patres nostri, ut probarentur si vere colerent Deum suum. (Liber Iudith 8, 21)

  • Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. (Liber Iob 5, 2)

  • Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo. (Liber Iob 9, 2)

  • Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi. (Liber Iob 33, 27)

  • Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium. (Liber Iob 34, 12)

  • Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi. (Liber Iob 36, 4)

  • Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. (Liber Psalmorum 57, 2)

  • Sed cum venisset Jerosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum, et cujus rei gratia adesset, aperuit: interrogabat autem si vere hæc ita essent. (Liber II Maccabaeorum 3, 9)

  • Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit: eo quod in loco sit vere Dei quædam virtus. (Liber II Maccabaeorum 3, 38)

  • Judas autem arbitratus vere in multis eos utiles, promisit pacem: dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua. (Liber II Maccabaeorum 12, 12)

  • Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes, (Liber Sapientiae 17, 13)

  • Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animæquiores essent. (Liber Sapientiae 18, 6)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina