pronađen 71 Rezultati za: vere
Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar: Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus? (Prophetia Danielis 2, 26)
Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum. (Prophetia Danielis 2, 47)
Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt: Vere, rex. (Prophetia Danielis 3, 91)
Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 33)
Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 73)
Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 54)
Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. (Evangelium secundum Marcum 11, 32)
At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilæus es. (Evangelium secundum Marcum 14, 70)
Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat. (Evangelium secundum Marcum 15, 39)
Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 9, 27)
Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum. (Evangelium secundum Lucam 12, 44)
Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit. (Evangelium secundum Lucam 21, 3)