1. Praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens: “Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.

2. Scyphum autem meum argenteum et pretium, quod dedit tritici, pone in ore sacci iunioris”. Factumque est ita.

3. Et, orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.

4. Iamque urbem exierant et processerant paululum, tunc Ioseph, arcessito dispensatore domus: “Surge, inquit, et persequere viros; et apprehensis dicito: "Quare reddidistis malum pro bono? Cur furati estis mihi scyphum argenteum?

5. Nonne ipse est, in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet? Pessimam rem fecistis!"”.

6. Fecit ille, ut iusserat, et apprehensis per ordinem locutus est.

7. Qui responderunt: “Quare sic loquitur dominus noster? Absit a servis tuis, ut tantum flagitii commiserimus.

8. Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan; et quomodo consequens est, ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?

9. Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum, quod quaeris, moriatur; et nos erimus servi domini nostri”.

10. Qui dixit eis: “Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus; vos autem eritis innoxii”.

11. Itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli.

12. Quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin.

13. At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.

14. Et Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph ­ necdum enim de loco abierat ­ omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.

15. Quibus ille ait: “Cur sic agere voluistis? An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?”.

16. Cui Iudas: “Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus”.

17. Respondit Ioseph: “Absit a me, ut sic agam! Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum”.

18. Accedens autem propius Iudas confidenter ait: “Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo; tu es enim sicut pharao!

19. Dominus meus interrogavit prius servos suos: "Habetis patrem aut fratrem?".

20. Et nos respondimus domino meo: "Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cuius uterinus frater mortuus est; et ipse solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit eum"”.

21. Dixistique servis tuis: "Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum".

22. Suggessimus domino meo: "Non potest puer relinquere patrem suum; si enim illum dimiserit, morietur".

23. Et dixisti servis tuis: "Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam".

24. Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia, quae locutus est dominus meus,

25. et dixit pater noster: "Revertimini et emite nobis parum tritici".

26. Cui diximus: "Ire non possumus. Si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non poterimus videre faciem viri".

27. Ad quae servus tuus pater meus respondit: "Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.

28. Egressus est unus a me, et dixi: Bestia devoravit eum! Et hucusque non comparet.

29. Si tuleritis et istum a facie mea, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum maerore ad inferos".

30. Igitur, si intravero ad servum tuum patrem meum, et puer defuerit ­ cum anima illius ex huius anima pendeat ­

31. videritque eum non esse nobiscum, morietur; et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos.

32. Servus tuus pro puero patri meo spopondit: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.

33. Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.

34. Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero, ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam”.





“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina