1. David. Maskil. Beatus, cui remissa est iniquitas, et obtectum est peccatum.

2. Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum, nec est in spiritu eius dolus.

3. Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum rugirem tota die.

4. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, immutatus est vigor meus in ardoribus aestatis.

5. Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: “Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino”. Et tu remisisti impietatem peccati mei.

6. Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Et in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt.

7. Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me; exsultationibus salutis circumdabis me.

8. Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris; firmabo super te oculos meos.

9. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus; in camo et freno si accedis ad constringendum, non approximant ad te.

10. Multi dolores impii, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

11. Laetamini in Domino et exsultate, iusti; et gloriamini, omnes recti corde.





“Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma e de que a cruz deve ser o nosso pão cotidiano. Assim como o corpo precisa ser nutrido, também a alma precisa da cruz, dia a dia, para purificá-la e desapegá-la das coisas terrenas. Não queremos entender que Deus não quer e não pode salvar-nos nem santificar-nos sem a cruz. Quanto mais Ele chama uma alma a Si, mais a santifica por meio da cruz.” São Padre Pio de Pietrelcina