Talált 211 Eredmények: Adversus

  • Quod si Demetrius et, qui cum eo sunt, artifices habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem. (Actus Apostolorum 19, 38)

  • clamantes: “Viri Israelitae, adiuvate! Hic est homo, qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens, insuper et Graecos induxit in templum et polluit sanctum locum istum”. (Actus Apostolorum 21, 28)

  • Post quinque autem dies, descendit princeps sacerdo tum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum. (Actus Apostolorum 24, 1)

  • adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum, et rogabant eum (Actus Apostolorum 25, 2)

  • de quo, cum essem Hierosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem; (Actus Apostolorum 25, 15)

  • quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere. (Actus Apostolorum 25, 19)

  • Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere; (Actus Apostolorum 26, 9)

  • Factum est autem, ut post tertium diem convocaret primos Iudaeorum; cumque convenissent dicebat eis: “Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens aut mores paternos, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum, (Actus Apostolorum 28, 17)

  • Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat? (Epistula ad Romanos 8, 33)

  • Non reppulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel: (Epistula ad Romanos 11, 2)

  • noli gloriari adversus ramos; quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. (Epistula ad Romanos 11, 18)

  • Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis illud: “Ne supra quae scripta sunt”, ne unus pro alio inflemini adversus alterum. (Epistula I ad Corinthios 4, 6)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina