Talált 1491 Eredmények: David de filiis
Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, (Evangelium secundum Lucam 2, 4)
quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. (Evangelium secundum Lucam 2, 11)
qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Matthatha, qui fuit Nathan, qui fuit David, (Evangelium secundum Lucam 3, 31)
Et respondens Iesus ad eos dixit: “Nec hoc legistis, quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant? (Evangelium secundum Lucam 6, 3)
Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis”. (Evangelium secundum Lucam 7, 35)
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se”. (Evangelium secundum Lucam 11, 13)
Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. (Evangelium secundum Lucam 16, 8)
Et clamavit dicens: “Iesu, fili David, miserere mei!”. (Evangelium secundum Lucam 18, 38)
Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: “Fili David, miserere mei!”. (Evangelium secundum Lucam 18, 39)
dicentes: “Magister, Moyses scripsit nobis, si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo. (Evangelium secundum Lucam 20, 28)
Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis; (Evangelium secundum Lucam 20, 29)
Dixit autem ad illos: “Quomodo dicunt Christum filium David esse? (Evangelium secundum Lucam 20, 41)