Talált 1491 Eredmények: David de filiis
Dixit autem ad eum Dominus: “Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel; (Actus Apostolorum 9, 15)
Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus. (Actus Apostolorum 10, 36)
Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas”. (Actus Apostolorum 13, 22)
quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: “Filius meus es tu; ego hodie genui te”. (Actus Apostolorum 13, 33)
Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: “Dabo vobis sancta David fidelia”. (Actus Apostolorum 13, 34)
David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem; (Actus Apostolorum 13, 36)
“Post haec revertar et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit, et diruta eius reaedificabo et erigam illud. (Actus Apostolorum 15, 16)
Et explicitis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem; et positis genibus in litore orantes, (Actus Apostolorum 21, 5)
de Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem, (Epistula ad Romanos 1, 3)
sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus: (Epistula ad Romanos 4, 6)
Et David dicit: “Fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis. (Epistula ad Romanos 11, 9)
eandem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. (Epistula II ad Corinthios 6, 13)