Talált 43 Eredmények: Excelsum

  • “Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra”. (Liber Isaiae 7, 11)

  • Et dicetis in die illa: “Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam excelsum est nomen eius. (Liber Isaiae 12, 4)

  • Et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres. (Liber Isaiae 30, 25)

  • Sicut pullus hirundinis, sic mussitabo, meditabor ut columba; attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, sponde pro me. (Liber Isaiae 38, 14)

  • Super montem excelsum ascende, tu, quae evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, quae evangelizas Ierusalem; exalta, noli timere; dic civitatibus Iudae: “Ecce Deus vester, (Liber Isaiae 40, 9)

  • Levate in excelsum oculos vestros et videte: Quis creavit haec? Qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat; prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum deest. (Liber Isaiae 40, 26)

  • Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti, ut immolares hostias. (Liber Isaiae 57, 7)

  • Et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis: “Numquid vidisti, quae fecerit aversatrix Israel? Abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omni ligno frondoso et fornicata est ibi. (Liber Ieremiae 3, 6)

  • constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles implere ad aequalitatem terrae, ut ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei. (Liber Baruch 5, 7)

  • et aedificasti tibi fornicem et fecisti tibi excelsum in cunctis plateis; (Prophetia Ezechielis 16, 24)

  • Quia fabricasti fornicem tuum in capite omnis viae et excelsum tuum fecisti in omni platea; nec facta es quasi meretrix, quia sprevisti pretium. (Prophetia Ezechielis 16, 31)

  • Haec dicit Dominus Deus: Et sumam ego de cacumine cedri sublimis et ponam; de vertice ramorum eius tenerum distringam et plantabo super montem excelsum et eminentem. (Prophetia Ezechielis 17, 22)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina