Talált 207 Eredmények: Fecerunt

  • Nunc accede primus et fac iussum regis, sicut fecerunt omnes gentes et viri Iudae et qui remanserunt in Ierusalem, et eris tu et filii tui inter amicos regis et tu et filii tui glorificabimini et argento et auro et muneribus multis”. (Liber I Maccabaeorum 2, 18)

  • et dixit vir proximo suo: “Si omnes fecerimus, sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra”. (Liber I Maccabaeorum 2, 40)

  • Et mementote operum patrum, quae fecerunt in generationibus suis, et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum. (Liber I Maccabaeorum 2, 51)

  • Et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum. (Liber I Maccabaeorum 4, 49)

  • et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt; (Liber I Maccabaeorum 4, 53)

  • et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum laetitia et sacrificaverunt sacrificium salutaris et laudis (Liber I Maccabaeorum 4, 56)

  • Et aedificaverunt in tempore illo montem Sion per circuitum muros altos et turres firmas, ne quando venirent gentes et conculcarent ea, sicut antea fecerunt. (Liber I Maccabaeorum 4, 60)

  • audivit Iosephus Zachariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia, quae fecerunt, (Liber I Maccabaeorum 5, 56)

  • Et convenerunt simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas. (Liber I Maccabaeorum 6, 20)

  • Et venerunt per Idumaeam et applicuerunt ad Bethsuram. Et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igne et pugnaverunt viriliter. (Liber I Maccabaeorum 6, 31)

  • Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos; (Liber I Maccabaeorum 6, 52)

  • et constituamus illis, ut ambulent in legitimis suis sicut prius; propter legitima enim ipsorum, quae dispersimus, irati sunt et fecerunt omnia haec”. (Liber I Maccabaeorum 6, 59)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina