Talált 207 Eredmények: Fecerunt

  • Cui illa respondit: “Si regi placet, detur potestas Iudaeis, qui in Susan sunt, ut sicut hodie fecerunt, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulo suspendantur”. (Liber Esther 9, 13)

  • Sed et illo adhuc loquente, venit alius et dixit: “Chaldaei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 17)

  • Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu; et sic repente praecipitas me? (Liber Iob 10, 8)

  • Simul venerunt turmae eius et fecerunt sibi viam adversus me et obsederunt in gyro tabernaculum meum. (Liber Iob 19, 12)

  • Abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suhites et Sophar Naamathites et fecerunt, sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Iob. (Liber Iob 42, 9)

  • TETH. Infixae sunt gentes in fovea, quam fecerunt; in laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum. (Liber Psalmorum 9, 16)

  • Quia dixerunt inimici mei mihi, et, qui observabant animam meam, consilium fecerunt in unum (Liber Psalmorum 71, 10)

  • Et fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt sculptile; (Liber Psalmorum 106, 19)

  • Et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum in proventum suum. (Liber Psalmorum 107, 37)

  • IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam praecepta tua. (Liber Psalmorum 119, 73)

  • et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venumdati sunt, ut facerent malum. (Liber I Maccabaeorum 1, 15)

  • Et congregati sunt multi de populo ad eos, omnes, qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala in terra; (Liber I Maccabaeorum 1, 52)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina