Talált 397 Eredmények: Numquid

  • Et dicitis: “Quantus labor!”, et despicitis illam, dicit Dominus exercituum. Et infertis de rapinis claudum et languidum et infertis sicut munus. Numquid suscipiam illud de manu vestra?, dicit Dominus. (Prophetia Malachiae 1, 13)

  • Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo dolum facit unusquisque nostrum cum fratre suo, violans pactum patrum nostrorum? (Prophetia Malachiae 2, 10)

  • Numquid homo potest defraudare Deum? Sed vos defraudatis me. Et dicitis: “In quo defraudavimus te?”. In decimis et in primitiis. (Prophetia Malachiae 3, 8)

  • Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 9)

  • Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 10)

  • A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 16)

  • Et ait illis Iesus: “Numquid possunt convivae nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 15)

  • Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque in infernum descendes! Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, mansissent usque in hunc diem. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 23)

  • Et stupebant omnes turbae et dicebant: “Numquid hic est filius David?”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 23)

  • Et contristati valde, coeperunt singuli dicere ei: “Numquid ego sum, Domine?”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 22)

  • Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: “Numquid ego sum, Rabbi?”. Ait illi: “Tu dixisti”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 25)

  • Et ait illis Iesus: “Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare; (Evangelium secundum Marcum 2, 19)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina