Talált 397 Eredmények: Numquid
Et dicebat illis: “Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur? (Evangelium secundum Marcum 4, 21)
Coeperunt contristari et dicere ei singillatim: “Numquid ego?”. (Evangelium secundum Marcum 14, 19)
Quibus Iesus ait: “Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare? (Evangelium secundum Lucam 5, 34)
Dixit autem illis et similitudinem: “Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadent? (Evangelium secundum Lucam 6, 39)
Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque ad infernum demergeris! (Evangelium secundum Lucam 10, 15)
Quem autem ex vobis patrem filius petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? (Evangelium secundum Lucam 11, 11)
Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? (Evangelium secundum Lucam 11, 12)
Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit, quae praecepta sunt? (Evangelium secundum Lucam 17, 9)
Et dixit eis: “Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?”. At illi dixerunt: “Nihil”. (Evangelium secundum Lucam 22, 35)
Dicit ad eum Nicodemus: “Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci?”. (Evangelium secundum Ioannem 3, 4)
Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius?”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 12)
“Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci; numquid ipse est Christus?”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 29)