Talált 360 Eredmények: Respondit

  • Cui illa respondit: “Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi, quodcumque pollicitus es, concessa tibi a Domino ultione atque victoria de hostibus tuis filiis Ammon”. (Liber Iudicum 11, 36)

  • Cui ille respondit: “Vade!”. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abisset cum sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus. (Liber Iudicum 11, 38)

  • Quibus ille respondit: “Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens, vocavique vos, ut mihi praeberetis auxilium, et facere noluistis. (Liber Iudicum 12, 2)

  • Qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei: “Tu es, qui locutus es mulieri?”. Et ille respondit: “Ego sum”. (Liber Iudicum 13, 11)

  • Cui respondit angelus Domini: “Si me retines, non comedam panes tuos; sin autem vis holocaustum facere, offer illud Domino”. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset. (Liber Iudicum 13, 16)

  • Cui ille respondit: “Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile?”. (Liber Iudicum 13, 18)

  • Cui respondit mulier: “Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et oblationem non suscepisset nec ostendisset nobis haec omnia neque talia dixisset”. (Liber Iudicum 13, 23)

  • Quae fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens: “Odisti me et non diligis; idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere”. At ille respondit: “Patri meo et matri nolui dicere et tibi indicare potero?”. (Liber Iudicum 14, 16)

  • “Ligare, inquiunt, te venimus et tradere in manus Philisthinorum”. “Iurate, respondit, mihi quod non me occidatis”. (Liber Iudicum 15, 12)

  • Cui respondit Samson: “Si septem nerviceis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero, deficiam eroque ut ceteri homines”. (Liber Iudicum 16, 7)

  • Cui ille respondit: “Si ligatus fuero novis funibus, qui numquam fuerunt in opere, infirmus ero et aliorum hominum similis”. (Liber Iudicum 16, 11)

  • Dixitque Dalila rursum ad eum: “Usquequo decipis me et falsum loqueris? Ostende quo vinciri debeas”. Cui respondit Samson: “Si septem crines nexos capitis mei cum licio plexueris et paxillo fixeris, deficiam eroque ut ceteri homines”. (Liber Iudicum 16, 13)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina