Talált 360 Eredmények: Respondit

  • qui dixit matri suae: “Mille centum argenteos, qui ablati sunt a te et super quibus, me audiente, maledicens iuraveras, ecce ego habeo; ego abstuli”. Cui illa respondit: “Benedictus filius meus Domino!”. (Liber Iudicum 17, 2)

  • interrogatus est ab eo unde venisset. Qui respondit: “Levita sum de Bethlehem Iudae et vado, ut habitem, ubi potuero et utile mihi esse perspexero”. (Liber Iudicum 17, 9)

  • Qui respondit eis: “Haec et haec praestitit mihi Michas et me mercede conduxit, ut sim ei sacerdos”. (Liber Iudicum 18, 4)

  • Qui respondit eis: “Ite cum pace; Dominus respicit viam vestram et iter, quo pergitis”. (Liber Iudicum 18, 6)

  • Qui respondit: “Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et sacerdotem et omnia, quae habeo, et dicitis: “Quid tibi est?””. (Liber Iudicum 18, 24)

  • Cui respondit dominus: “Non ingrediamur oppidum gentis alienae, quae non est de filiis Israel, sed transibimus usque Gabaa”. (Liber Iudicum 19, 12)

  • Qui respondit ei: “Profecti sumus de Bethlehem Iudae et pergimus ad locum meum, qui est in extrema parte montis Ephraim, unde profectus sum in Bethlehem. Et nunc vado ad domum meam, nullusque sub tectum suum me vult recipere (Liber Iudicum 19, 18)

  • Cui respondit senex: “Pax tecum sit! Ego praebebo omnia, quae necessaria sunt; tantum, quaeso, ne in platea maneas”. (Liber Iudicum 19, 20)

  • respondit: “Veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque diverti. (Liber Iudicum 20, 4)

  • Stansque omnis populus quasi unius hominis sermone respondit: “Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum, (Liber Iudicum 20, 8)

  • Qui surgentes venerunt in Bethel consulueruntque Deum atque dixerunt: “Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin?”. Quibus respondit Dominus: “Iuda ascendet primus”. (Liber Iudicum 20, 18)

  • ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem consulerentque eum et dicerent: “Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos, an non?”. Quibus ille respondit: “Ascendite ad eos”. (Liber Iudicum 20, 23)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina