Talált 559 Eredmények: Secunda Venit

  • Abiit autem etiam ipse in Rama et venit usque ad cisternam magnam, quae est in Socho; et interrogavit et dixit: “In quo loco sunt Samuel et David?”. Dictumque est ei: “Ecce in Naioth sunt in Rama”. (Liber I Samuelis 19, 22)

  • Absconditus est ergo David in agro; et venit neomenia, et sedit rex ad mensam ad comedendum. (Liber I Samuelis 20, 24)

  • Cumque illuxisset dies secunda post neomeniam, rursum vacuus apparuit locus David; dixitque Saul ad Ionathan filium suum: “Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum?”. (Liber I Samuelis 20, 27)

  • et ait: “Dimitte me, quoniam sacrificium familiae est in civitate, et frater meus ipse accersivit me; nunc ergo, si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito et videbo fratres meos”. Ob hanc causam non venit ad mensam regis”. (Liber I Samuelis 20, 29)

  • Surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die neomeniae secunda panem; contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus. (Liber I Samuelis 20, 34)

  • Cumque illuxisset mane, venit Ionathan in agrum ad locum constitutum a David et puer parvulus cum eo; (Liber I Samuelis 20, 35)

  • Venit itaque puer ad locum sagittae, quam miserat Ionathan, et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait: “Ecce ibi est sagitta porro ultra te”. (Liber I Samuelis 20, 37)

  • Venit autem David in Nob ad Achimelech sacerdotem, et obstupuit Achimelech eo quod venisset David, et dixit ei: “Quare tu solus et nullus est tecum?”. (Liber I Samuelis 21, 2)

  • Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth. (Liber I Samuelis 21, 11)

  • Dixitquc Gad propheta ad David: “Noli manere in praesidio. Proficiscere et vade in terram Iudae”. Et profectus David venit in saltum Haret. (Liber I Samuelis 22, 5)

  • Et nuntius venit ad Saul dicens: “Festina et veni, quoniam infuderunt se Philisthim super terram”. (Liber I Samuelis 23, 27)

  • Et venit ad caulas ovium, quae se offerebant vianti. Eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem; porro David et viri eius in interiore parte speluncae latebant. (Liber I Samuelis 24, 4)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina