Talált 784 Eredmények: abs

  • In illo tempore respondens Iesus dixit: “Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 25)

  • Aliam parabolam locutus est eis: “Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 33)

  • ut adimpleretur, quod dictum erat per prophetam dicentem: “Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 35)

  • Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 44)

  • Et assumens eum Petrus coepit increpare illum dicens: “Absit a te, Domine; non erit tibi hoc”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 22)

  • Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 8)

  • Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te: bonum tibi est unoculum in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 9)

  • Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 18)

  • et timens abii et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 25)

  • Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam veniat. (Evangelium secundum Marcum 4, 22)

  • Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem. (Evangelium secundum Marcum 9, 43)

  • Dicebat autem et similitudinem ad illos: “Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo. (Evangelium secundum Lucam 5, 36)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina