Talált 784 Eredmények: abs
Non enim est occultum, quod non manifestetur, nec absconditum, quod non cognoscatur et in palam veniat. (Evangelium secundum Lucam 8, 17)
In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te. (Evangelium secundum Lucam 10, 21)
Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant. (Evangelium secundum Lucam 11, 33)
Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur. (Evangelium secundum Lucam 12, 2)
Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum”. (Evangelium secundum Lucam 13, 21)
Et ipsi nihil horum intellexerunt; et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intellegebant, quae dicebantur. (Evangelium secundum Lucam 18, 34)
dicens: “Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. (Evangelium secundum Lucam 19, 42)
Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis”. Quo audito, dixerunt: “Absit!”. (Evangelium secundum Lucam 20, 16)
Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum; Iesus autem abscondit se et exivit de templo. (Evangelium secundum Ioannem 8, 59)
Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis fiatis”. Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 36)
Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. (Evangelium secundum Ioannem 16, 2)
Nunc cognoverunt quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt, (Evangelium secundum Ioannem 17, 7)