Talált 44 Eredmények: ephod

  • quod astrinxit cingulo ephod firmiter; et imposuit ei pectorale, in quo dedit Urim et Tummim. (Liber Leviticus 8, 8)

  • Filiorum Ioseph: de tribu Manasse Hanniel filius Ephod, (Liber Numeri 34, 23)

  • Fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israel in eo, et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinam. (Liber Iudicum 8, 27)

  • qui aediculam Dei habens fecit ephod ac theraphim implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos. (Liber Iudicum 17, 5)

  • dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, fratribus suis: “Nostis quod in domibus istis sit ephod et theraphim et sculptile atque conflatile? Videte quid vobis placeat, ut faciatis”. (Liber Iudicum 18, 14)

  • At illi, qui ingressi fuerant domum iuvenis, sculptile et ephod et theraphim atque conflatile tulerunt; et sacerdos stabat ante ostium et sescenti viri armati. (Liber Iudicum 18, 17)

  • Tulerunt igitur, qui intraverant domum, sculptile, ephod et theraphim atque conflatile. Quibus dixit sacerdos: “Quid facitis?”. (Liber Iudicum 18, 18)

  • Et gavisus est sacerdos tulitque ephod et theraphim ac sculptile et profectus est in medio populi. (Liber Iudicum 18, 20)

  • Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo. (Liber I Samuelis 2, 18)

  • Et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me; et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel. (Liber I Samuelis 2, 28)

  • Et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quod isset Ionathan. (Liber I Samuelis 14, 3)

  • Et ait Saul ad Ahiam: “Applica ephod”. Ipse enim portabat ephod in die illa in conspectu filiorum Israel. (Liber I Samuelis 14, 18)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina