Talált 44 Eredmények: ephod

  • Et dixit sacerdos: “Ecce hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in valle Terebinthi; est involutus pallio post ephod. Si istum vis tollere, tolle, neque enim est alius hic absque eo”. Et ait David: “Non est huic alter similis; da mihi eum”. (Liber I Samuelis 21, 10)

  • Et ait rex ad Doeg: “Convertere tu et irrue in sacerdotes”. Conversusque Doeg Idumaeus irruit in sacerdotes; et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo. (Liber I Samuelis 22, 18)

  • Porro cum fugisset Abiathar filius Achimelcch ad David, et ipse cum David in Ceila ephod secum habens descenderat. (Liber I Samuelis 23, 6)

  • Quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: “Applica ephod”. (Liber I Samuelis 23, 9)

  • et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech: “Applica ad me ephod”. Et applicuit Abiathar ephod ad David. (Liber I Samuelis 30, 7)

  • et David saltabat totis viribus ante Dominum. Porro David erat accinctus ephod lineo. (Liber II Samuelis 6, 14)

  • Porro David indutus pallio byssino et universi Levitae, qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps pro portanda arca — David autem indutus erat etiam ephod lineo — (Liber I Paralipomenon 15, 27)

  • Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine lapide et sine ephod et sine theraphim. (Prophetia Osee 3, 4)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina