Talált 137 Eredmények: habitatores

  • Fugite, terga vertite, descendite in voraginem, habitatores Dedan, quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempore quo visitavi eum. (Liber Ieremiae 49, 8)

  • Super terram Merataim ascende et super habitatores Phacud. Dissipa et interfice persequens eos, ait Dominus, et fac iuxta omnia, quae praecepi tibi”. (Liber Ieremiae 50, 21)

  • Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen eius, iudicio defendet causam eorum, ut quietem det terrae et conturbet habitatores Babylonis. (Liber Ieremiae 50, 34)

  • Gladius ad Chaldaeos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes eius! (Liber Ieremiae 50, 35)

  • Haec dicit Dominus: “Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores Chaldaeae quasi ventum pestilentem; (Liber Ieremiae 51, 1)

  • Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, ponite custodes, praeparate insidias, quia cogitavit Dominus, et facit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis. (Liber Ieremiae 51, 12)

  • “Iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem!”, dicit habitatio Sion. “Et sanguis meus super habitatores Chaldaeae!”, dicit Ierusalem. (Liber Ieremiae 51, 35)

  • LAMED. Non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Ierusalem. (Lamentationes 4, 12)

  • “Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: “Longe sunt a Domino; nobis data est terra in possessionem”. (Prophetia Ezechielis 11, 15)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Ierusalem. (Prophetia Ezechielis 15, 6)

  • Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui; sapientes tui, Tyre, facti sunt nautae tui. (Prophetia Ezechielis 27, 8)

  • Universi habitatores insularum obstupuerunt super te, et reges earum horrore formidarunt vultu conturbato; (Prophetia Ezechielis 27, 35)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina