Talált 172 Eredmények: montem Hermon

  • Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Ie richo et aquas eius ab oriente, solitudo, quae ascendit de Iericho ad montem Bethel (Liber Iosue 16, 1)

  • sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia; et poteris ultra procedere cum subverteris Chananaeum, qui ferreos habet currus et est fortis”. (Liber Iosue 17, 18)

  • atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem — ipsa est Bethel — descendit in Atarothaddar in montem, qui est ad meridiem Bethoron inferioris, (Liber Iosue 18, 13)

  • Et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau; e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum, Iacob vero et filii eius descenderunt in Aegyptum. (Liber Iosue 24, 4)

  • Artavitque Amorraeus filios Dan in montem nec dedit eis locum, ut ad planiora descenderent. (Liber Iudicum 1, 34)

  • Quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali dixitque ad eum: “Praecepit tibi Dominus, Deus Israel: Vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nephthali et de filiis Zabulon. (Liber Iudicum 4, 6)

  • Nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoem in montem Thabor, (Liber Iudicum 4, 12)

  • Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens: “Descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem”. Omnis Ephraim praeoccupavit aquas usque Bethbera atque Iordanem. (Liber Iudicum 7, 24)

  • ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et, arrepta securi, praecidit arboris ramum impositumque ferens umero dixit ad socios: “Quod me viditis facere, cito facite”. (Liber Iudicum 9, 48)

  • Miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram et diligenter inspicerent, dixeruntque eis: “Ite et considerate terram”. Qui cum venissent in montem Ephraim usque ad domum Michae, pernoctaverunt ibi. (Liber Iudicum 18, 2)

  • Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent usque ad domum Michae, (Liber Iudicum 18, 13)

  • Perierant autem asinae Cis patris Saul, et dixit Cis ad Saul filium suum: “Tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas”. Qui cum transissent per montem Ephraim (Liber I Samuelis 9, 3)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina