Talált 172 Eredmények: montem Hermon

  • Et Philisthim stabant super montem ex hac parte, et Israel stabat super montem ex altera parte; vallisque erat inter eos. (Liber I Samuelis 17, 3)

  • Et ait adulescens, qui narrabat ei: “Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam. Porro currus et equites appropinquabant ei, (Liber II Samuelis 1, 6)

  • Emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti et aedificavit eum et vocavit nomen civitatis, quam exstruxerat, nomine Somer domini montis Samariae. (Liber I Regum 16, 24)

  • Qui, cum surrexisset, comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb. (Liber I Regum 19, 8)

  • Abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam. (Liber II Regum 2, 25)

  • Profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli. Cumque vidisset eam vir Dei de contra, ait ad Giezi puerum suum: “Ecce Sunamitis illa. (Liber II Regum 4, 25)

  • De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Pheltiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Iesi (Liber I Paralipomenon 4, 42)

  • Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon; ingens quippe numerus erat. (Liber I Paralipomenon 5, 23)

  • Stetit igitur Abia super montem Semaraim, qui est in monte Ephraim, et ait: “Audi, Ieroboam et omnis Israel: (Liber II Paralipomenon 13, 4)

  • Habitavit ergo Iosaphat in Ierusalem. Rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum, Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 19, 4)

  • Cumque coepissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum contra filios Ammon et Moab et montem Seir, qui egressi fuerant, ut pugnarent contra Iudam, et percussi sunt. (Liber II Paralipomenon 20, 22)

  • et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Ierusalem dicentes: “Egredimini in montem et afferte frondes olivae et frondes oleastri, frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est”. (Liber Nehemiae 8, 15)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina