Talált 171 Eredmények: servus

  • ita dumtaxat ut custodiatis attente et opere compleatis mandatum et legem, quam praecepit vobis Moyses servus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis mandata illius adhaereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra”. (Liber Iosue 22, 5)

  • Et post haec mortuus est Iosue filius Nun, servus Domini, centum decem annorum. (Liber Iosue 24, 29)

  • et ait: “Ecce ego, quia vocasti me”. Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, et ait ad Samuel: “Vade et dormi; et, si deinceps vocaverit te, dices: “Loquere, Domine, quia audit servus tuus””. Abiit ergo Samuel et dormivit in loco suo. (Liber I Samuelis 3, 9)

  • Et venit Dominus et stetit et vocavit, sicut vocaverat prius: “Samuel, Samuel”. Et ait Samuel: “Loquere, quia audit servus tuus”. (Liber I Samuelis 3, 10)

  • Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: “Non concidat cor cuiusquam in eo; ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philisthaeum istum”. (Liber I Samuelis 17, 32)

  • Dixitque David ad Saul: “Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis. (Liber I Samuelis 17, 34)

  • Nam et leonem et ursum interfecit servus tuus; erit igitur et Philisthaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis, quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis”. (Liber I Samuelis 17, 36)

  • Num hodie coepi consulere pro eo Deum? Absit hoc a me, ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi, adversus universam domum patris mei; non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande”. (Liber I Samuelis 22, 15)

  • Et ait David: “Domine, Deus Israel, audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila, ut evertat urbem propter me. (Liber I Samuelis 23, 10)

  • Si tradent me viri Ceilae in manus eius? Et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine, Deus Israel, indica servo tuo”. Et ait Dominus: “Descendet”. (Liber I Samuelis 23, 11)

  • Dixit autem David ad Achis: “Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis huius, ut habitem ibi. Cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum?”. (Liber I Samuelis 27, 5)

  • Credidit ergo Achis David dicens: “Valde odiosum se fecit populo suo Israel; erit igitur mihi servus sempiternus”. (Liber I Samuelis 27, 12)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina