Talált 1879 Eredmények: spe
si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et immobiles a spe evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus minister. (Epistula ad Colossenses 1, 23)
cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei; (Epistula ad Colossenses 1, 25)
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriae; (Epistula ad Colossenses 1, 27)
memores operis fidei vestrae et laboris caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum; (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 3)
et exspectare Filium eius de caelis, quem suscitavit ex mortuis, Iesum, qui eripit nos ab ira ventura. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 10)
Quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae — nonne et vos — ante Dominum nostrum Iesum in adventu eius? (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 19)
Itaque, qui spernit, non hominem spernit sed Deum, qui etiam dat Spiritum suum Sanctum in vos. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 8)
Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 13)
Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis; (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 8)
prophetias nolite spernere; (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 20)
ab omni specie mala abstinete vos. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 22)
Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 16)