Talált 1879 Eredmények: spe

  • Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus. (Epistula ad Hebraeos 3, 6)

  • et non est creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo. (Epistula ad Hebraeos 4, 13)

  • Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem, (Epistula ad Hebraeos 6, 11)

  • ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem; (Epistula ad Hebraeos 6, 18)

  • nihil enim ad perfectum adduxit lex; introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. (Epistula ad Hebraeos 7, 19)

  • Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, (Epistula ad Hebraeos 9, 13)

  • enuntiato enim omni mandato secundum legem a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum librum et omnem populum aspersit (Epistula ad Hebraeos 9, 19)

  • etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. (Epistula ad Hebraeos 9, 21)

  • sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem. (Epistula ad Hebraeos 9, 28)

  • de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius; (Epistula ad Hebraeos 10, 13)

  • accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda; (Epistula ad Hebraeos 10, 22)

  • teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit; (Epistula ad Hebraeos 10, 23)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina