Talált 89 Eredmények: turba
Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes. (Evangelium secundum Lucam 5, 29)
Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba multa discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis, (Evangelium secundum Lucam 6, 17)
Et omnis turba quaerebant eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes. (Evangelium secundum Lucam 6, 19)
Et factum est, deinceps ivit in civitatem, quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa. (Evangelium secundum Lucam 7, 11)
Cum autem appropinquaret portae civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae; et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. (Evangelium secundum Lucam 7, 12)
Cum autem turba plurima conveniret, et de singulis civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: (Evangelium secundum Lucam 8, 4)
Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire ad eum prae turba. (Evangelium secundum Lucam 8, 19)
Cum autem rediret Iesus, excepit illum turba; erant enim omnes exspectantes eum. (Evangelium secundum Lucam 8, 40)
Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illi turba multa. (Evangelium secundum Lucam 9, 37)
Et ecce vir de turba exclamavit dicens: “Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi; (Evangelium secundum Lucam 9, 38)
Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: “Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti!”. (Evangelium secundum Lucam 11, 27)
Ait autem quidam ei de turba: “Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem”. (Evangelium secundum Lucam 12, 13)