Talált 89 Eredmények: turba
Et quaerebat videre Iesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. (Evangelium secundum Lucam 19, 3)
Et spopondit et quaerebat opportunitatem, ut eis traderet illum sine turba. (Evangelium secundum Lucam 22, 6)
Adhuc eo loquente, ecce turba; et, qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum. (Evangelium secundum Lucam 22, 47)
Exclamavit autem universa turba dicens: “Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam!”, (Evangelium secundum Lucam 23, 17)
Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabant eum. (Evangelium secundum Lucam 23, 27)
Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant, quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. (Evangelium secundum Lucam 23, 48)
Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in loco. (Evangelium secundum Ioannem 5, 13)
Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi, nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem, sed soli discipuli eius abiissent; (Evangelium secundum Ioannem 6, 22)
Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt ipsi naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 24)
Et murmur multus de eo erat in turba. Alii quidem dicebant: “Bonus est!”; alii autem dicebant: “Non, sed seducit turbam!”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 12)
Respondit turba: “Daemonium habes! Quis te quaerit interficere?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 20)
De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant: “Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic fecit?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 31)