Talált 261 Eredmények: ultra

  • Ne ultra memineris: neque enim est conversio; et huic nihil proderis et teipsum pessimabis. (Liber Ecclesiasticus 38, 22)

  • Super quo percutiemini vos ultra, addentes praevaricationem? Omne caput languidum, et omne cor maerens. (Liber Isaiae 1, 5)

  • Ne afferatis ultra sacrificium vanum; abominatio mihi incensum, neomenia et sabbatum et conventus; non feram scelus cum coetu sollemni; (Liber Isaiae 1, 13)

  • Et iudicabit gentes et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces; non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad proelium. (Liber Isaiae 2, 4)

  • Quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei? Cur exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas? (Liber Isaiae 5, 4)

  • et dixit: “Non adicies ultra ut glorieris, violata virgo filia Sidonis; in Cetthim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi”. (Liber Isaiae 23, 12)

  • Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum; et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos”. (Liber Isaiae 26, 21)

  • Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus. (Liber Isaiae 28, 8)

  • Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, nobilis, neque fraudulentus appellabitur maior; (Liber Isaiae 32, 5)

  • Post dies enim et annum vos pavebitis confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. (Liber Isaiae 32, 10)

  • Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium, non aspiciam hominem ultra inter habitatores orbis. (Liber Isaiae 38, 11)

  • Annuntiate et venite et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus iustus et salvans non est praeter me. (Liber Isaiae 45, 21)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina