Talált 111 Eredmények: videns

  • Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: “Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit”. (Liber Exodus 32, 1)

  • Omnis autem congregatio videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus tota domus Israel. (Liber Numeri 20, 29)

  • Videns autem Balac filius Sephor omnia, quae fecerat Israel Amorraeo, (Liber Numeri 22, 2)

  • Quem videns asina iunxit se parieti et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam; (Liber Numeri 22, 25)

  • Et videns me asina declinavit ter a me; nisi declinasset, te occidissem et illam vivam reliquissem”. (Liber Numeri 22, 33)

  • Quaeso, Domine, quid dicam videns Israelem hostibus suis terga vertentem? (Liber Iosue 7, 8)

  • Videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum atque mandavit: “Ascendite adhuc semel, quia nunc mihi aperuit totum cor suum”. Qui ascenderunt, assumpta pecunia, quam promiserant. (Liber Iudicum 16, 18)

  • Quem etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat: “Tradidit deus noster in manus nostras adversarium nostrum, qui vastavit terram nostram et occidit plurimos nostrum”. (Liber Iudicum 16, 24)

  • Et sic, coepto itinere, perrexerunt. Videns autem Michas quod fortiores se essent, reversus est in domum suam. (Liber Iudicum 18, 26)

  • Videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere, adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere. (Liber Ruth 1, 18)

  • Olim in Israel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: “Venite, et eamus ad videntem”; qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns. — (Liber I Samuelis 9, 9)

  • Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam et dixerunt eis: “Num hic est videns?”. (Liber I Samuelis 9, 11)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina