Talált 111 Eredmények: videns

  • Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: “Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum”. Et arefacta est continuo ficulnea. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 19)

  • Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, paenitentia ductus, rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 3)

  • Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: “Innocens ego sum a sanguine hoc; vos videritis!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 24)

  • Et videns Iesum a longe cucurrit et adoravit eum (Evangelium secundum Marcum 5, 6)

  • Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius (Evangelium secundum Marcum 5, 22)

  • Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos. (Evangelium secundum Marcum 6, 48)

  • Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: “Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum”. (Evangelium secundum Marcum 8, 33)

  • Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum. (Evangelium secundum Marcum 9, 15)

  • At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: “Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei. (Evangelium secundum Marcum 10, 14)

  • Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum: “Quod est primum omnium mandatum?”. (Evangelium secundum Marcum 12, 28)

  • Et Iesus videns quod sapienter respondisset, dixit illi: “Non es longe a regno Dei”. Et nemo iam audebat eum interrogare. (Evangelium secundum Marcum 12, 34)

  • Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: “Vere homo hic Filius Dei erat”. (Evangelium secundum Marcum 15, 39)


“O amor é a rainha das virtudes. Como as pérolas se ligam por um fio, assim as virtudes, pelo amor. Fogem as pérolas quando se rompe o fio. Assim também as virtudes se desfazem afastando-se o amor”. São Padre Pio de Pietrelcina