Talált 178 Eredmények: virum

  • Manus debiles et genua dissoluta mulier, quae non beatificat virum suum. (Liber Ecclesiasticus 25, 32)

  • Mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit. (Liber Ecclesiasticus 26, 2)

  • Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit (Liber Ecclesiasticus 26, 16)

  • Ante sermonem non laudes virum: haec enim tentatio est hominum. (Liber Ecclesiasticus 27, 8)

  • Contra malum bonum est, et contra mortem vita; sic et contra virum iustum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. (Liber Ecclesiasticus 33, 15)

  • fortem et virum bellatorem, iudicem et prophetam et hariolum et senem, (Liber Isaiae 3, 2)

  • Et irruet populus, vir ad virum, unusquisque ad proximum suum: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. (Liber Isaiae 3, 5)

  • Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes: “Panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur, tantummodo vocetur nomen tuum super nos: aufer opprobrium nostrum”. (Liber Isaiae 4, 1)

  • Vocans ab oriente avem rapacem et de terra longinqua virum consilii mei; et locutus sum et adducam illud, decrevi et faciam illud. (Liber Isaiae 46, 11)

  • Qui immolat bovem, interficit virum; qui sacrificat ovem, excerebrat canem; qui offert oblationem, idemque sanguinem suillum; qui adolet incensum, benedicit idolo. Sicut isti elegerunt vias suas, et in abominationibus suis anima eorum delectatur, (Liber Isaiae 66, 3)

  • Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? Numquid non polluta et contaminata est terra illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis et reverteris ad me?, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 3, 1)

  • Circuite vias Ierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius, an inveniatis virum, an sit qui faciat iudicium et quaerentem fidem, et propitius ero ei. (Liber Ieremiae 5, 1)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina