Talált 114 Eredmények: Auro

  • Et venit Athenobius amicus regis in Jerusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum: et obstupuit, et retulit ei verba regis. (Liber I Maccabaeorum 15, 32)

  • Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo jam auro exportato. (Liber II Maccabaeorum 4, 39)

  • Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo. (Liber Proverbiorum 8, 19)

  • Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. (Liber Proverbiorum 16, 16)

  • Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem carissimum auro spreveris. (Liber Ecclesiasticus 7, 20)

  • Salus animæ in sanctitate justitiæ melior est omni auro et argento: et corpus validum quam census immensus. (Liber Ecclesiasticus 30, 15)

  • Stolam sanctam auro, et hyacintho, et purpura, opus textile viri sapientis, judicio et veritate præditi: (Liber Ecclesiasticus 45, 12)

  • Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus. (Liber Isaiae 2, 7)

  • Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo. (Liber Isaiae 13, 12)

  • Numquid sculptile conflavit faber? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius? (Liber Isaiae 40, 19)

  • argento et auro decoravit illud: clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur: (Liber Ieremiae 10, 4)

  • Beth. Filii Sion inclyti, et amicti auro primo: quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli ! (Lamentationes 4, 2)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina