Talált 114 Eredmények: Auro

  • Et sicut virgini amanti ornamenta, ita accepto auro fabricati sunt. (Liber Baruch 6, 8)

  • Et ornata es auro et argento, et vestita es bysso et polymito et multicoloribus: similam, et mel, et oleum comedisti: et decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum. (Prophetia Ezechielis 16, 13)

  • Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo, quæ dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis. (Prophetia Ezechielis 16, 17)

  • Venditores Saba et Reema, ipsi negotiatores tui: cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo. (Prophetia Ezechielis 27, 22)

  • Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære, (Prophetia Danielis 2, 32)

  • Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo: (Prophetia Danielis 10, 5)

  • Deum autem Maozim in loco suo venerabitur: et deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis. (Prophetia Danielis 11, 38)

  • Væ qui dicit ligno: Expergiscere ; Surge, lapidi tacenti ! Numquid ipse docere poterit? ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus ejus. (Prophetia Habacuc 2, 19)

  • Et respondi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt duæ spicæ olivarum quæ sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro? (Prophetia Zachariae 4, 12)

  • Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 16)

  • Genus ergo cum simus Dei, non debemus æstimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis, et cogitationis hominis, divinum esse simile. (Actus Apostolorum 17, 29)

  • Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa: (Epistula I ad Timotheum 2, 9)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina