Talált 749 Eredmények: Domine dominorum agnus
At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est. (Evangelium secundum Lucam 22, 38)
Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? (Evangelium secundum Lucam 22, 49)
Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. (Evangelium secundum Lucam 23, 42)
Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. (Evangelium secundum Ioannem 1, 29)
Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei. (Evangelium secundum Ioannem 1, 36)
Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? (Evangelium secundum Ioannem 4, 11)
Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. (Evangelium secundum Ioannem 4, 15)
Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. (Evangelium secundum Ioannem 4, 19)
Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus. (Evangelium secundum Ioannem 4, 49)
Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit. (Evangelium secundum Ioannem 5, 7)
Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc. (Evangelium secundum Ioannem 6, 34)
Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes: (Evangelium secundum Ioannem 6, 69)