Talált 749 Eredmények: Domine dominorum agnus
Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? (Evangelium secundum Ioannem 13, 6)
Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. (Evangelium secundum Ioannem 13, 9)
Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim. (Evangelium secundum Ioannem 13, 13)
Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est? (Evangelium secundum Ioannem 13, 25)
Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea. (Evangelium secundum Ioannem 13, 36)
Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire? (Evangelium secundum Ioannem 14, 5)
Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 8)
Dicit ei Judas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo? (Evangelium secundum Ioannem 14, 22)
Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. (Evangelium secundum Ioannem 20, 15)
Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. (Evangelium secundum Ioannem 21, 15)
Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. (Evangelium secundum Ioannem 21, 16)
Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. (Evangelium secundum Ioannem 21, 17)