Talált 1152 Eredmények: Domino
Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, (Epistula ad Ephesios 4, 17)
Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: (Epistula ad Ephesios 5, 8)
loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, (Epistula ad Ephesios 5, 19)
Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino: (Epistula ad Ephesios 5, 22)
Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est. (Epistula ad Ephesios 6, 1)
cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus: (Epistula ad Ephesios 6, 7)
scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. (Epistula ad Ephesios 6, 8)
De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. (Epistula ad Ephesios 6, 10)
Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino: (Epistula ad Ephesios 6, 21)
Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo. (Epistula ad Ephesios 6, 23)
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. (Epistula ad Philippenses 1, 2)
et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. (Epistula ad Philippenses 1, 14)