Talált 4456 Eredmények: Dominus Deus

  • Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi. (Liber Genesis 3, 13)

  • Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ. (Liber Genesis 3, 14)

  • Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos: (Liber Genesis 3, 21)

  • Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. (Liber Genesis 3, 23)

  • Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. (Liber Genesis 4, 4)

  • Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua? (Liber Genesis 4, 6)

  • Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego? (Liber Genesis 4, 9)

  • Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. (Liber Genesis 4, 15)

  • Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. (Liber Genesis 4, 25)

  • Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. (Liber Genesis 5, 1)

  • Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. (Liber Genesis 5, 24)

  • vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. (Liber Genesis 5, 29)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina