Talált 4456 Eredmények: Dominus Deus

  • Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. (Liber Genesis 6, 3)

  • Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, (Liber Genesis 6, 5)

  • Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram), (Liber Genesis 6, 12)

  • Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus. (Liber Genesis 6, 22)

  • Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac. (Liber Genesis 7, 1)

  • Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus. (Liber Genesis 7, 5)

  • duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë. (Liber Genesis 7, 9)

  • Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis. (Liber Genesis 7, 16)

  • Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ. (Liber Genesis 8, 1)

  • Locutus est autem Deus ad Noë, dicens: (Liber Genesis 8, 15)

  • Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. (Liber Genesis 8, 21)

  • Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. (Liber Genesis 9, 1)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina